Janus Pannonius: De amygdalo in Pannonia nata
De amygdalo in Pannonia nata (Latin)Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis, Nec Phaeaca, Ithacae dux, apud Alcinoum, Quod fortunatis esset mirabile in arvis, Nedum in Pannoniae frigidiore solo; Audax per gelidos en! floret amygdala menses, Tristior et veris germina fundit hyems. Progne, Phylli tibi, fuit expectanda; vel omnes Odisti iam post Demophoonta moras?
|