Ez az oldal sütiket használ

A portál felületén sütiket (cookies) használ, vagyis a rendszer adatokat tárol az Ön böngészőjében. A sütik személyek azonosítására nem alkalmasak, szolgáltatásaink biztosításához szükségesek. Az oldal használatával Ön beleegyezik a sütik használatába.

Janus Pannonius: Ad animam suam

Janus Pannonius portréja

Ad animam suam (Latin)

Mens, quae lactiferi niveo de limite circi,

   Fluxisti has nostri corporis in latebras,

Nil querimur de te, tantum probitate refulges,

   Tam vegeto polles nobilis ingenio.

Nec te, dum porta Cancri egrederere calentis,

   Lethaeae nimium proluit humor aquae.

Mystica qua rapidum tangit Cratera Leonem,

   Unde levis vestrum linea ducit iter.

Hinc tibi Saturnus rationem, Iuppiter actum,

   Mars animos, sensum Phoebus habere dedit.

Affectus Erycina pios, Cyllenius artes,

   Augendi corpus Cynthia vim tribuit.

Cynthia, quae mortis tenet et confinia vitae,

   Cynthia sidereo, subdita terra, polo.

Carnea prae coelo, sed si tibi testa placebat,

   Hac melior certe testa legenda fuit.

Nec me staturae, vel formae poenitet huius,

   Sat statura modi, forma decoris, habet.

Poenitet infirmos teneri quod corporis artus,

   Molle Promethea, texuit arte, lutum.

Nam mala temperies discordibus insita membris,

   Diversis, causas dat sine fine, malis.

Continua ex udo manat pituita cerebro,

   Lumina, nescio quo, saepe fluore madent.

Effervent renes, et multo sanguine abundat,

   Sub stomacho calidum frigidiore iecur.

An te forte ideo gracilis compago juvabat,

   Ut saperes, tenui carcere clausa magis?

Sed quid in aegroto sapientia pectore prodest?

   Non ego cum morbo Pittacus esse velim.

Nec molem Atlantis cupio, roburve Milonis,

   Sim licet exilis, dummodo sospes agam.

Aut igitur commissa diu bene membre foveto,

   Aut deserta, cito rursus in astra, redi.

Verum ubi millenos purgata peregeris annos,

   Immemoris fugito pocula tarda lacus.

Tristia ne priscis reddant te oblivia curis,

   Neu subeas iterum vincla reposta semel.

Quidsi te cogent immitia fata reverti,

   Quidlibet esto magis quam miserandus homo.

Tu vel apis cultos, lege dulcia mella, per hortos,

   Vel leve flumineus concine carmen olor.

Vel silvis pelagove late; memor omnibus horis,

   Humana e duris corpora nata petris.



FeltöltőGeréb Zsófia
KiadóTankönyvkiadó
Az idézet forrásahttp://mek.oszk.hu
Könyvoldal (tól–ig)302.
Megjelenés ideje

minimap