Ez az oldal sütiket használ

A portál felületén sütiket (cookies) használ, vagyis a rendszer adatokat tárol az Ön böngészőjében. A sütik személyek azonosítására nem alkalmasak, szolgáltatásaink biztosításához szükségesek. Az oldal használatával Ön beleegyezik a sütik használatába.

Janus Pannonius: Threnos, de morte Barbarae matris

Janus Pannonius portréja

Threnos, de morte Barbarae matris (Latin)

Quid querar? unde novo quaeram fomenta dolori?
   Ecce iacet lacrymis, mater humanda, meis.
Ergo erit ista dies nobis dum vita manebit,
   Semper acerba licet, rite colenda tamen.
Sive illam Libyco longe deprensus in aestu,
   Sive Lycaonio sidere pressus agam.
Nam quoties agilis sese converterit annus,
   Nostra recrudescet tempore plaga suo,
Admonitus plangam, pietas renovabit honorem,
   Moesta pius tumulo munera reddet honos.
Atra dies, Nonas, sequeris quae quinta, Decembres,
   Accipe non albae, tristia signa, notae.
Turbidior nobis caligine noctis opacae,
   Semper eris, puro tu licet igne mices.
Quanquam nunc etiam non laeta luce coruscas,
   Sed nigris horres concolor exequiis.
Aethereos tractus radiis impervia nubes,
   Abstulit, et nebulis obsita terra latet.
Talibus obsequiis talis bene convenit aër,
   Non sunt funereis, apta serena, rogis.
Nec gravis hoc egit nimbosis flatibus Auster,
   Ipsa ultro nostris condolet aura malis.
Tu vero nimium nobis infense December,
   Cur toties in me perfida bella moves?
Nonne semel, rapto tibi me laesisse Guarino
   Sat foret? en iterum vulnera nostra novas!
Ultime bis senis rapidi de fratribus, anni,
   Invidiose viris, invidiose Deis!
Tu damno lucis nocturnas porrigis horas,
   Ducis et exiguo tramite solis equos.
Tu pigro informem contristas frigore mundum,
   Exuis et campos gramine, fronde nemus.
Mense tuo nec prata greges viridantia tondent,
   Nec leve sub foliis garrula cantat avis.
Tu facis ut late populantibus omnia Turcis,
   Tecta gelu faciles praebeat unda vias.
Te quondam Genio sacravit vana vetustas,
   At tu debueras manibus esse sacer.
Vana queror demens, nil unquam tempora peccant,
   Quae peragit verso mobilis orbe polus.
Vos potius nostri moeroris crimen habetis,
   Sidera, fatales volvere nata vices.
Vos penes est vitae pariter cum morte potestas,
   A vobis causas inferiore trahunt.
Quid iuvat o Superi, fixisse nocentia coelo
   Astra? quid errantes constituisse globos?
Sponte sua letum mortalibus imminet aegris,
   Sponte sua, e fragili corpore vita fugit.
Si laesura homines stellarum signa fuerunt.
   Debebat simplex aetheris esse color.
At vos me frustra petitis lenire sodales.
   Parcite nunc, forsan postmodo tempus erit.
Non facile est iram dictis mollire recentem,
   Non bene, curantes, fert nova plaga, manus.
Sed, puto, maius habent vulnus mea pectora, quam quod
   Vel diuturna queat consolidare dies.
Quodsi cui nostra haec pietas culpanda videtur,
   Ceu muliebre animi debilioris opus:
Is certe ignorat naturae iura potentis.
   Ignorat veterum tot pia facta virum.
Marcius ingratam properabat vincere Romam,
   Victa ad maternas languit ira preces.
Fugerat Hesperium Sertorius exul in orbem.
   Plurima sed profugo cura parentis erat.
Sancta humeris Siculi portarunt pondera fratres,
   Aetnaeus flammas dum vomit ore gigas.
Nec plus Tyndaridas Sparte, quam praedicat Argos
   Trita parentali fortia colla iugo.
Saecula nec solos coluerunt prisca parentes.
   Quin etiam nutrix tunc veneranda fuit.
Caietam e mediis Phrygius tulit hostibus heros.
   Illa dedit Latiis nomina litoribus.
Arca in Romuleis meruit solennia fastis,
   Ambiguae mulier nomine tecta lupae.
Iuppiter altrici donavit sidera caprae.
   Splendet adhuc liquido nobilis illa polo.
Nec minus hac Hyades gratum testantur Ïacchum.
   Quas vernus nitido Taurus in ore gerit.
Nec vero illorum quisquam neget esse gemendos
   Interitus, vitae quis mora longa fuit.
Sincerus nullos affectus computat annos.
   Quicquid ames, nunquam consenuisse putes.
Tene ego, post duodena licet quinquennia raptam,
   Non fletu et lacrymis prosequar alma parens?
Tu me conceptum genitali in sede tulisti,
   Exigeret menses, dum vaga luna, decem.
Forsitan et duri rupissent viscera partus,
   Ni tibi nitenti Iuno tulisset opem.
Exin progenitum gestasti mollibus ulnis,
   Ac tua sunt labris ubera presse meis.
Tu me complecti, tu me, velut unicus essem,
   Comere, tu blando sueta fovere sinu.
Longe Livor eat; geminos me praeter habebas,
   Sed tamen ambobus carior unus eram.
Omen inest genitis, et habent praesagia, matres,
   An magis in sera stirpe moratur amor?
Hinc ubi iam certo fixi vestigia gressu,
   Desiit et blaesos frangere lingua sonos;
Protinus ingenuas docilem transmittis ad artes,
   Otia nec pateris ducere lenta domi.
Quicquid lana tibi, quicquid tibi tela lucelli
   Attulerat, merces erudientis erat.
Imbiberam tenerae vix prima elementa Minervae,
   Nec mala venturi iam documenta dabam,
Cum tuus Ausonias tradit me frater ad oras,
   Longinquo et Musas quaerere in orbe iubet.
Illius impensa Venetas celebravimus urbes,
   Dum sol undecies per sua signa redit.
Quod desiderium tanto tibi tempore nostri?
   Quanta inter dubios gaudia saepe metus?
At postquam patriae me reddidit Itala tellus,
   Obtigit et iuveni pontificalis honos,
Non fuit ulla tuae, sedes tam grata, senectae,
   Quam prope me modicos incoluisse Lares.
Hic modo delicias nobis studiosa parabas,
   Nunc trepida nebas, linea texta, manu.
Donec fila tibi torquere novissima Clotho
   Coepit, et extremos annumerare dies.
Convenit audito tristis vicinia casu,
   Nec capiunt densas atria lata nurus.
Flebant cognatae, nuper tua cura, puellae,
   Clausura et visus, filia moesta, tuos.
Ast ego blanditiis animum solabar anilem,
   Tristitiam vultu dissimulante tegens.
Scilicet augeret mea ne tibi cura dolorem,
   Anxia neu fieres anxietate mea.
At tu nec tanto genetricem oblita periclo,
   Dulce tibi aiebas, me superante, mori.
Quaerebant nostros iam caligantia vultus
   Lumina, nec nomen deerat in ore meum.
Cum subito in vacuas discedens spiritus auras,
   Destituit tepido, frigida membra, toro.
Mater io cur me rerum inter prospera linquis?
   Hoc tibi vivendum tempore, mater, erat.
Cum me florentem, cum me spectare beatum,
   Cum poteras omni commoditate frui.
Pupillae et certe nondum nupsere, sorores,
   Turba magisteriis instituenda tuis.
Quarum quis molles nunc imbuet artibus annos?
   Quis tenerae custos virginitatis erit?
Accipe cara parens nostri monumenta doloris,
   Non ampla artifici structa sepulcra manu.
Nec Mausolei pendentis in aëre molem,
   Nec ruiturarum culmina pyramidum,
Psallentum sed rite choros, sed turis odores,
   Sed cum flebilibus, verba tremenda, modis.
En feretrum celebri praecedunt agmina pompa,
   Pulsata et sacris turribus aera sonant.
Dives ad innumeras offertur cereus aras,
   Ac requiem templum concinit omne tibi.
Ipse ego solenni pullatus veste sacerdos,
   Ad tumulum pro te, mystica dona fero.
Quamvis haud dubitem felici sede receptam,
   Orbe manent alio praemia si qua pios.
Vixisti innocue, coluisti labe remota,
   Officiis homines, religione Deum.
Incolumi sane fueris quam fida marito,
   Declarat viduae non repetitus Hymen.
Mansisti caelebs dum vertens saecula Titan,
   Iungeret autumnis, lustra quaterna, tribus.
Ergo apud antiquos olim tibi iure Quirites,
   Rara pudicitiae parta corona foret.
Nec mors preaeteritis dispar tibi contigit actis,
   Fine bono claudi vita probata solet.
Omnibus expletis sacra quae lege iubentur,
   Libera terreno carcere ad astra volas.
Sed iam sancta vale genetrix, et civis Olympi,
   Cunctantem in terris, voce precante iuva.
Mutua nos rursum iunget praesentia, cum mox
   Audiet extremam, machina tota, tubam.
Interea facili corpus requiescat in urna,
   Nec gravis incumbens urgeat ossa lapis.



FeltöltőGeréb Zsófia
KiadóTankönyvkiadó
Az idézet forrásahttp://mek.oszk.hu
Megjelenés ideje

minimap